197 
1 Angelos, qui nobiscum in acie sunt, quive nobiscum ambulant in medio umbrae mortis (cfr. Ps 22,4; Is 9,2) maximo venerabatur affectu. 
2 Tales ubique socios reverendos esse dicebat, tales nihilominus invocandos custodes. 
3 Inoffensos eorum aspectus servare docebat, nec praesumere coram eis quod non coram hominibus (cfr. Rom 12,17) fieret. 
4 Pro eo quod in conspectu angelorum psallebatur (cfr. Ps 137,1) in choro, omnes qui possent, in oratorium convenire volebat, et ibidem psallere sapienter (cfr. Ps 46,8). 
5 Beatum vero Michaelem, eo quod animarum repraesentandarum haberet officium, saepe dicebat excellentius honorandum. 
6 Nam ad honorem sancti Michaelis, inter festum Assumptionis et festum eius, quadragenam dierum devotissime ieiunabat. 
7 Dicebat enim: “Quilibet pro tanti honore principis aliquid laudis vel muneris specialis Deo deberet offerre (cfr. Mat 5,23.24)”.
