145 
1 Videns autem quosdam praelationibus inhiare, quos praeter alia vel sola reddebat indignos ambitio praesidendi, eos non esse fratres Minores dicebat, sed vocationis qua vocati erant (cfr. Eph 4,1) oblitos, a gloria excidisse (cfr. Gal 5,4). 
2 Nonnullos vero miseros aegre ferentes ab officiis amoveri, quippe cum onus non quaererent sed honorem, multis sermonibus confutabat. 
3 Dixit autem quandoque socio suo: “Non mihi videor frater Minor, nisi fuero in statu quem tibi descripsero”. 
4 Et ait: “Ecce, praelatus existens fratrum, vado ad capitulum, praedico, commoneo fratres, et in fine dicitur contra me: 
5 ‘Non convenit nobis illiteratus et contemptibilis, ideo nolumus te regnare super nos (cfr. Luc 19,4), quia elinguis es, simplex et idiota (cfr. Act 4,13)” 
6 Tandem eicior cum opprobrio, vilipensus ab omnibus. 
7 Dico tibi, nisi eodem vultu, eadem mentis laetitia (cfr. Ps 15,10), eodem sanctitatis proposito haec verba audiero, frater Minor nequaquam sum”. 
8 Et addebat: “In praelatione casus, in laude praecipitium, in humilitate subditi animae lucrum est. 
9 Cur ergo periculis plus quam lucris attendimus, cum tempus ad lucrandum ceperimus?”.
