94.
1 Faciente ipso moram in eremitorio, quod a loco in quo positum est Alverna nominatur, duobus annis antequam animam redderet caelo, vidit in visione Dei (cfr. Ez 1,1; 8,1) virum unum, quasi Seraphim sex alas habentem, stantem supra se, manibus extensis ac pedibus coniunctis, cruci affixum.
2 Duae alae supra caput elevabantur, duae ad volandum extendebantur, duae denique totum velabant corpus (cfr. Is 6,2).
3 Cumque ista videret beatus servus Altissimi, admiratione permaxima replebatur, sed quid sibi vellet haec visio advertere nesciebat.
4 Gaudebat quoque plurimum et vehementius laetabatur in benigno et gratioso respectu, quo a Seraphim conspici se videbat, cuius pulchritudo inaestimabilis erat nimis, sed omnino ipsum crucis affixio et passionis illius acerbitas deterrebat.
5 Sicque surrexit, ut ita dicatur, tristis et laetus, et gaudium atque moeror suas in ipso alternabant vices.
6 Cogitabat sollicitus, quid posset haec visio designare, et ad capiendum ex ea intelligentiae sensum anxiabatur plurimum spiritus (cfr. Ps 142,4) eius.
7 Cumque liquido ex ea intellectu aliquid non perciperet et multum eius cordi visionis huius novitas insideret, coeperunt in manibus eius et pedibus apparere signa clavorum, quemadmodum paulo ante virum supra se viderat crucifixum.
95.
1 Manus et pedes eius in ipso medio clavis confixae videbantur, clavorum capitibus in interiore parte manuum et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso.
2 Erant enim signa illa rotunda interius in manibus, exterius autem oblonga, et caruncula quaedam apparebat quasi summitas clavorum retorta et repercussa, quae carnem reliquam excedebat.
3 Sic et in pedibus impressa erant signa clavorum et a carne reliqua elevata.
4 Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum, cicatrice obducta, erat, quod saepe sanguinem emittebat, ita ut tunica eius cum femoralibus multoties respergeretur sanguine sacro.
5 Heu quam pauci, dum viveret crucifixus servus Domini crucifixi, sacrum lateris vulnus cernere meruerunt!
6 Sed felix Helias, qui, dum viveret sanctus, utcumque illud videre meruit; sed non minus felix Rufinus qui manibus propriis contrectavit (cfr. 1Joa 1,1).
7 Enimvero cum semel dictus frater Rufinus manum suam in sinum sanctissimi viri, ut eum scalperet, immisisset, dilapsa est manus eius, ut saepe contingit, ad dextrum latus ipsius, et occurrit ei pretiosam illam tangere cicatricem.
8 Ad cuius tactum sanctus Dei non modicum doluit, et manum a se repellens, ut ei parceret Dominus (Gen 19,16) acclamavit.
9 Studiosissime namque abscondebat haec ab extraneis, celabat cautissime a propinquis, ita ut et collaterales fratres et eius devotissimi secutores haec per multum temporis ignorarent.
10 Et licet tantis ac talibus margaritis tamquam pretiosissimis gemmis (cfr. 2Par 9,9) servus et amicus Altissimi se videret ornatum, atque supra omnium hominum gloriam et honorem (cfr. Sir 3,19; Ps 8,6) mirifice decoratum, non evanuit tamen in corde suo, nec quaesivit inde alicui per appetitum vanae gloriae complacere (cfr. Gal 1,10);
11 sed, et ne humanus favor fatam sibi gratiam furaretur, modis omnibus quibus poterat haec abscondere (cfr. Mat 6,18.19) satagebat.
96.
1 Mos etenim ipsius erat raro aut nulli praecipuum revelare secretum, timens specie praecipuae dilectionis ex eorum revelatione, sicut solent facere praedilecti, pati aliquod in data sibi gratia detrimentum (cfr. Rom 12,3; 2Cor 7,9).
2 Gerebat proinde semper in corde suo et in ore frequenter habebat propheticum illud: “In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi” (Ps 118,11).
3 Quoties vero ex saecularibus ad eum aliqui convenissent, ab eorum collocutione cupiens abstinere, fratribus et filiis qui secum morabantur tale dederat signum, ut cum videlicet praedictum versiculum recitaret, statim eis qui convenerant modeste licentiam exhiberent.
4 Expertus namque fuerat, magnum fore malum cuncta communicare cunctis et spiritualem sciebat esse non posse, cuius secreta perfectiora et plura non sunt quam quae in facie videntur (cfr. 2Cor 10,7) et ex apparentia possunt in unaquaque parte ab hominibus iudicari.
5 Invenerat enim aliquos sibi exterius concordantes et interius dissidentes, applaudentes coram, irridentes retro, qui iudicium sibi (cfr. 1Cor 11,29) acquisierunt et rectos ei suspectos aliquantulum reddiderunt.
6 Saepe namque malitia denigrare nititur puritatem, et propter mendacium familiare multis, paucorum non creditur veritati (cfr. 2The 2,11).