29 “Super his autem, quae me iam tibi reserare mandasti, 30 quae scilicet essent festa, quae forte ut te opinor aliquatenus aestimasse in varietate ciborum gloriosissimus pater noster Franciscus nos celebrare specialiter monuisset, caritati tuae duxi respondendum: 31 Noverit quidem tua prudentia, quod praeter debiles et infirmas, quibus de quibuscumque cibariis omnem discretionem quam possemus facere nos monuit et mandavit, 32 nulla nostrum sana et valida nisi cibaria quadragesimalia tantum, tam in diebus ferialibus quam festivis, manducare deberet, die quolibet ieiunando, 33exceptis diebus dominicis et Natalis Domini, in quibus bis in die comedere deberemus. 34 Et in diebus quoque Jovis solitis temporibus pro voluntate cuiuslibet, ut quae scilicet nollet, ieiunare non teneretur. 35 Nos tamen sanae ieiunamus cotidie praeter dies dominicos et Natalis. 36 In omni vero Pascha, ut scriptum beati Francisci dicit, et festivitatibus sanctae Mariae ac sanctorum Apostolorum ieiunare etiam non tenemur, nisi haec festa in Sexta feria evenirent; 37 et sicut praedictum est, semper, quae sanae sumus et validae, cibaria quadragesimalia manducamus.