187 
1 Requirebat haec omnia felix pater in ministris provincialibus, licet in generali ministro singula debeant singulariter praeminere. 
2 Volebat eos affabiles esse minoribus, et tanta benevolentia placidos, ut eorum affectui non se vererentur committere delinquentes. 
3 Volebat moderatos in praeceptis, propitios in offensis, ferre magis promptos quam referre iniurias, hostes vitiis, medicos vitiosis. 
4 Tales denique volebat, quorum vita caeteris esse speculum disciplinae. 
5 Hos tamen volebat omni honore praeveniri et diligi, sicut qui pondus portarent (cfr. Mat 20,12) sollicitudinum et laborum. 
6 Summis eos praemiis apud Deum dignos esse dicebat, qui tali forma talique lege creditas sibi animas gubernarent.