62 
1 In libris testimonium Domini quaerere, non pretium, aedificationem, non pulchritudinem edocebat. 
2 Paucos tamen haberi volebat, eosdem ad fratrum egentium necessitatem paratos. 
3 Unde cum quidam minister libros ambitiosos multumque valentes eius licentia retinendos expeteret, audivit ab ipso: “Librum Evangelii quod promisi, pro tuis libris perdere nolo. 
4 Tu quidem quod volueris facies (cfr. 2Re 24,12); mea non fiet licentia laqueus”.