150 
1 Finitis, ut supra diximus, responsionibus servorum Dei, multum de utriusque sermonibus aedificatus dominus Ostiensis immensas Deo gratias egit (cfr. Act 27,35). 
2 Discedentibus autem inde, rogavit beatus Dominicus sanctum Franciscum, ut sibi chordam, qua cingebatur, dignaretur concedere. 
3 Lentus ad hoc fuit sanctus Franciscus, eadem humilitate renuens qua ille caritate deposcens. 
4 Vicit tamen felix devotio postulantis, et concessam sub inferiore tunica devotissime cinxit. 
5 Tandem manus inter manus ponuntur, et mutuae commendationes dulcissimae fiunt. 
6 Dixit autem sanctus sancto: “Vellem, frater Francisce, unam fieri religionem tuam et meam, et in Ecclesia pari forma nos vivere”. 
7 Demum cum ab invicem discesserunt (cfr. Act 15,39), dixit sanctus Dominicus pluribus qui tunc aderant: “In veritate dico vobis (cfr. Luc 4,245), hunc sanctum virum Franciscum caeteri religiosi sequi deberent, tanta est suae sanctitatis perfectio”.