74 
1 Nonnumquam vero seipsum exercitans et fratrum verecundiae parcens, ipse solus in principio pro eleemosyna discurrebat. 
2 Videns autem plures vocationem suam non debite attendentes, semel aliquando dixit: “Carissimi fratres, Dei Filius (cfr. Phip 4,1; Mat 4,3) nobilior nobis erat, qui ‘pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo’. 
3 Suo amore viam paupertatis elegimus (cfr. Ps 118,30); non debemus confundi pro eleemosynis ire. 
4 Arrham caelestis hereditatis erubescere nequaquam regni heredibus (cfr. Iac 2,5) convenit. 
5 Dico vobis (cfr. Mat 5,22), multos nobiles et sapientes (cfr. 1Cor 1,26) nostrae congregationi iungendos, qui pro honore ducent eleemosynas mendicare. 
6 Vos igitur, qui estis illorum primitiae, laetamini et gaudete (cfr. Ps 31,11; Mat 5,12), nec renuatis facere quae sanctis illis facienda transmittitis”.