137 
1 Cum Senis moraretur vir Dei (cfr. Iudc 13,6), accidit venire illuc fratrem quemdam de Brixia, qui multum affectans videre stigmata sancti patris, ut id queat a fratre Pacifico instante deposcit. 
2 Et ille: “Recessurus”, inquit, “a loco, petam ab eo deosculandas manus, quas cum dederit, annuam tibi oculis (cfr. Prov 10,10) et videbis”. 
3 Parati ad recessum vadunt ambo ad sanctum, flexisque genibus (cfr. Eph 3,14), dicit Pacificus sancto Francisco: “Benedic nobis, mater carissima, et manum mihi ad osculandum praebe!”. 
4 Osculatur non libenter porrectam, et videndam innuit fratri. 
5 Petens et aliam, osculatur, et monstrat eidem. 
6 Discedentibus illis, suspicatus est pater sanctam ibi fraudem fuisse, quae fuerat. 
7 Et piam curiositatem impiam iudicans, revocato statim fratre Pacifico, dicit ei: “Indulgeat tibi Dominus, frater, quoniam tribulationem multam (cfr. 2Cor 2,4) facis mihi aliquando”. 
8 Prosternit se (cfr. Iudt 9,1) Pacificus statim et humiliter interrogat dicens (cfr. Mat 22,2.4): “Qualem tribulationem tibi feci, carissima mater?”. 
9 Nihil autem respondente beato Francisco, silentio terminatur eventus.