152
1 Alio tempore, sedens cum sociis, beatus Franciscus tale quoddam emisit suspirium: “Vix aliquis religiosus est in toto mundo, qui perfecte obediat praelato suo”.
2 Permoti socii dixerunt ei: “Dic nobis, pater, quae sit perfecta et summa obedientia”.
3 At ille, verum describens obedientem sub figura corporis mortui, respondit: “Tolle corpus exanime, et ubi placuerit pone.
4 Videbis non repugnare motum, non murmurare situm, non reclamare dimissum.
5 Quod si statuatur in cathedra, non alta sed ima respiciet; si collocetur in purpura, duplo pallescet.
6 Hic”, inquit, “verus obediens est; cur moveatur non diiudicat, ubi locetur non curat, ut transmutetur non instat.
7 Evectus ad officium, solitam tenet humilitatem; plus honoratus, plus reputat se indignum”.
8 Alia vice de huiusmodi loquens, concessas post petitionem proprie licentias dixit, iniunctas vero, nec postulatas, sacras obedientias nominavit.
9 Utramque bonam dicebat, sed aliam tutiorem.
10 Summam vero in qua nihil haberet caro et sanguis (cfr. Mat 16,17), illam esse credebat qua ‘divina inspiratione inter infideles’ itur, sive ob proximorum lucrum, sive ob martyrii desiderium.
11 Hanc vero petere multum Deo iudicabat acceptum (cfr. Phip 4,18).