27.
1 Rogatus a fratribus eo tempore beatus Franciscus ut eos orare doceret, simpliciter illis huiusmodi formam tradidit dicens: “Cum orabitis dicite: Pater noster (Luc 11,2; Mat 6,9),
2 et ‘Adoramus te, Domine Iesu Christe, ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum’.
3 Quod ipsi fratres humiliter exsequentes et verbum simplex pro mandato obedientiae reputantes, se etiam ad ecclesias quas e longinquo prospicere poterant inclinabant, et proni in terra, prout instructi fuerant, adorabant.
4 Fratres quoque, tunc sacerdotes Ordinis non habentes, confitebantur saecularibus sacerdotibus indifferenter bonis et malis;
5 nec peccatum in aliquo considerabant, sed ad exemplum et doctrinam sancti patris maximam omnibus reverentiam exhibebant.
28.
1 Hoc enim ipse vir catholicus et totus apostolicus in praedicatione sua principaliter monuit, ut Romanae Ecclesiae fides inviolabiliter servaretur, et ob Dominici sacramenti quod ministerio sacerdotum conficitur, dignitatem, in summa sacerdotalis ordo reverentia teneretur.
2 Sed et divinae legis doctores et omnes ecclesiasticos ordines docebat summopere reverendos.
3 Erat autem tanta fratrum simplicitas, quod cum quidam sacerdos, qui non ignorabatur infamis, uni e fratribus diceret: “Vide, ne sis hypocrita!”, ipse frater se esse hypocritam certissime crederet, eo quod sacerdotem mentiri non posse putaret.
4 Cumque diu super hoc dictus frater gravissime turbaretur, ad sancti patris ignitum eloquium (Ps 118,140), quo frequenter omne nubilum a fratrum cordibus fugabatur, tendem consolationem recepit, qui verbum sacerdotis et intentionem sagaciter excusavit.
29.
1 Crebris quoque revelationibus fratrum simplicitas consolabatur tunc temporis, quas utique meruerunt recipere ex praesentia tanti patris.
2 Nam cum nocte quadam se beatus Franciscus a fratribus absentasset, ecce circa mediam noctis horam, quibusdam fratrum quiescentibus, aliis autem orantibus, currus igneus (cfr. 4Re 2,11) per ostiolum domus introiens huc illucque per domunculam pluries se convertit,
3 super quem globus non modicus, speciem solis habens, ipsas quoque sua claritate noctis tenebras effugavit.
4 Convenientibus ergo cunctis, et invicem quid hoc esset cum magno stupore quaerentibus, celebri memoria digna res accidit, quod videlicet ex virtute mirandi luminis alterius alteri conscientia nuda fuit.
5 Intellexerunt igitur hanc animam esse patris sanctissimi, quam ob praecipuam sui puritatem in filiorum solatium ipse sic meruerat transfiguratam ostendi.
6 Vere hic sanctus triplicis militiae, de qua supra dictum est, currus et auriga (cfr. 4Re 2,12; 13,14) digne dici promeruit, qui in solari specie, quadriga vectus ignea, adhuc vivens in carne mortali praerogativam transfigurationis obtinuit.
7 Reversus itaque corporaliter ad fratres suos vir Dei, coepit conscientiarum illorum subtiliter arcana rimari, quae et ipsum non latere fuerant crebro non inexperti.
8 O res utique nostris temporibus stuporis et gaudii plena, infirmum scilicet hominem alienarum mentium diiudicare secreta!
9 Multis namque cordium suorum occulta (cfr. 1Cor 14,25) vir iste gloriosus aperuit; absentium quoque fratrum multoties acta cognovit, aliis quidem in somnis, ne hoc vel hoc facerent prohibens, aliis autem istud vel illud agendum praecipiens.
10 Multorum etiam, qui boni in facie videbantur, mala damnabilia praevidens nuntiavit; sed et eorum, qui mali, dona gratiarum futura praedixit.
11 Vere duplex in ipso prophetarum spiritus (cfr. 4Re 2,9) requievit, qui et tantis, ut in parte patebit, in vita miraculis claruit, et de futuris, quorum pauca prosequimur, tanta praevidit.
30.
1 Saepius quoque fratribus suis vir Dei solatia gaudii spiritualis impendit, quibus ipse, corpore quidem absens, sed sptritu praesens (cfr. 1Cor 5,3) fuit.
2 Referam breviter unum de multis. Nam tempore quodam, fratre Iohanne de Florentia capitulum in Provincia celebrante, ubi a beato Francisco minister fuerat constitutus, intererat eidem capitulo venerabilis ille frater, qui nunc sanctus et gloriosus Christi confessor, Antonius.
3 Ubi dum sanctus iste, in exponendis divinarum Paginarum eloquiis sapientiae spiritu plenus (cfr. Act 6,3) super hac materia: “Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum (Ioa 19,19)” fratribus adunatis verbum exhortationis affectuose proponeret, frater quidam, Monaldus nomine, sacerdos, vir simplex et multarum virtutum ornatu praeclarus, faciem suam ad ostium domus convertit,
4 viditque corporeis oculis qualiter beatus Franciscus in aëre sublevatus, veluti manibus in cruce protensis, fratres qui aderant benedixit.
5 Tantumque subito singulis et universis gaudium spiritus est infusum, ut, quod idem sacerdos postea de ipsa visione narrabat, cunctis mirantibus ipsa faceret experientia fide dignum.
31.
1 Qualiter autem alienorum cordium saepius occulta pandebat, unum de plurimis enarrare sufficiat.
2 Frater quidam Richerius nomine, tam moribus quam genere nobilis, in tantum de beati Francisci meritis praesumebat, ut divinam profecto mereri gratiam crederet, si quis ipsius sancti dono benevolentiae potiretur, aut, si quis illa careret, Dei nihilominus iracundiam mereretur.
3 Cumque ad obtinendum familiaritatis ipsius beneficium vehementius aspiraret, timuit valde (cfr. Gen 32,7) ne quid in ipso vitii vir sanctus occulte forsitan deprehenderet, cuius occasione se ab illius gratia magis elongari contingeret.
4 Igitur huiusmodi timore iam dictum fratrem continue et graviter affligente, nec illo cogitationem suam cuiquam hominum revelante, accidit ipsum die quadam solito more turbatum ad cellulam, in qua beatus Franciscus orabat, accedere.
5 Cuius adventum simul et animum vir Dei cognovit, et benigne ad se vocato sic ait: “Nullus te timor de caetero, nulla te, fili, conturbet tentatio, quoniam carissimus mihi es et inter praecipue caros speciali caritate te diligo.
6 Securus ad me, cum tibi placuerit, venias, et a me libere pro tua voluntate recedas”.
7 Obstupuit non modicum et laetatus est frater in sermonibus sancti patris; et deinceps, de ipsius dilectione securus crevit etiam, sicut crediderat, in gratia Salvatoris (cfr. Tit 2,11).