Caput CXLVIII - Qualiter afficiebatur audiens amorem Dei.
196 
1 Speciales devotiones sancti Francisci brevibus pertransire, fortassis nec inutile nec indignum erit. 
2 Cum enim vir iste devotus esset in omnibus, utpote qui fruebatur Spiritus unctione (cfr. Luc 4,18), speciali tamen affectu movebatur circa specialia quaedam. 
3 Inter alia verba, quorum usus esset in communi sermone, amorem Dei non sine quadam sui immutatione (cfr. Iob 14,14) valebat audire. 
4 Subito namque, ad auditum amoris Dei, excitabatur, afficiebatur, inflammabatur, quasi plectro vocis extrinsecae chorda cordis interior tangeretur. 
5 Talem pro eleemosynis censum offerre nobilem prodigalitatem dicebat, et eos qui minus ipsum quam denarios reputarent, esse stultissimos. 
6 Ipse vero propositum, quod mundanis adhuc immixtus fecerat, de non faciendo repulsam ulli pauperi petenti propter amorem Dei, usque ad mortem infallibiliter observavit. 
7 Nam petenti semel pauperi propter amorem Dei, cum ipse nihil haberet, forficibus clanculo sumptis, tunicam partiri festinat. 
8 Fecisset hoc ipsum, nisi deprehensus a fratribus, alia compensatione fecisset pauperi provideri. 
9 “Eius”, inquit, “qui nos multum amavit, multum est amor amandus”.