98 
1 Suspendebatur multoties tanta contemplationis dulcedine, ut supra semetipsum raptus, quod ultra humanum sensum experiebatur, nemini revelaret. 
2 Per unum tamen, quod semel innotuit, claret nobis quam frequenter in superna dulcedine absorptus fuerit. 
3 Asino quodam tempore vectabatur, cum per Burgum Sancti Sepulcri eum oporteret transire. 
4 Et dum quiescere vellet in quodam domicilio leprosorum, innotuit multis transitus viri Dei (cfr. 4Re 5,14). 
5 Accurrunt undique viri et mulieres videre ipsum, et solita devotione contingere cupientes. 
6 Quid enim? Attrectant illum et trahunt, et de tunica sua succidunt petiolas et reponunt. 
7 Insensibilis videtur homo ad universa, et velut corpus exanime de iis quae fiunt nihil advertit. 
8 Applicant tandem ad locum, et diu iam Burgo relicto, quasi aliunde regrediens, caelestium contemplator sollicite quaerit (cfr. Deut 13,14), quando propinquent ad Burgum.