70 
1 Nonnumquam etiam haec ingeminabat sanctus: “Quantum fratres declinabunt a paupertate, tantum mundus declinabit ab eis, et quaerent”, inquit, “et non invenient (cfr. Apoc 9,6)”. 
2 Sed si dominam meam paupertatem complexi fuerint, mundus eos nutriet, quia mundo dati sunt ad salutem”.
3 Et iterum: “Commercium est inter mundum et fratres; debent ipsi mundo bonum exemplum, debet mundus eis provisionem necessitatum. 
4 Quando ipsi retraxerint bonum exemplum fide mentita, retrahit mundus manum iusta censura”. 
5 Paupertati cavens homo Dei (cfr. 4Re 1,9.10) multitudinem metuebat, quam etsi non res tamen species divitem monstrat. 
6 Unde dicebat: “O si fieri posset (cfr. Mar 14,35), poterit, inquam, ut mundus perraro fratres Minores aspiciens, paucitate miretur!”. 
7 Indissolubili itaque vinculo dominae paupertati connexus, non praesentem sed futuram eius dotem exspectat. 
8 Psalmos qui paupertatem sonant, ut illud: Patientia pauperum non peribit in finem (cfr. Ps 9,19), et: Videant pauperes et laetentur (Ps 68,33), ferventiore affectu et laetiore iubilo decantabat.