Caput XXXV - Dura correctio fratris qui eam manibus tetigit.
65 
1 Verum summopere amicus Dei cuncta quae sunt mundi (cfr. 1Cor 7,33) despiciens, super omnia tamen exsecrabatur pecuniam. 
2 Inde illam a principio suae conversionis praecipue vilipendit, et tanquam ipsum diabolum se sequentibus semper innuit fugiendam. 
3 Haec ab ipso erat sollertia data suis, ut stercus et pecuniam uno amoris pretio ponderarent. 
4 Accidit igitur die quadam (cfr. Gen 39,11), ut saecularis quidam ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula oraturus intraret, qui causa oblationis pecuniam deposuit iuxta crucem. 
5 Quam, illo recedente, frater unus, simpliciter sua manu contingens, in fenestram proiecit. 
6 Pervenit ad sanctum quod fecerat frater; deprehensum ille se videns, currit ad veniam, et humi prostratus se offert ad verbera. 
7 Arguit illum sanctus et de pecunia tacta durissime increpat. 
8 Iubet eum, ore proprio de fenestra levare pecuniam, et extra septa loci ipsam ore suo super stercus ponere asininum. 
9 Dumque implet iussum frater ille gratanter, timor replet audientium corda cunctorum. 
10 Contemnunt omnes magis de caetero sic stercori comparatum, et ad contemptum eius novis exemplis quotidie animantur.