Caput LXVIII - Qualis scientiae et qualis memoriae fuerit.
102 
1 Quamvis homo iste beatus nullis fuerit scientiae studiis innutritus, tamen quae de sursum est a Deo sapientiam (cfr. Col 3,2; Iac 1,17) discens, et aeternae lucis irradiatus fulgoribus de Scripturis non infime sentiebat. 
2 Penetrabat enim ab omni labe purum ingenium mysteriorum abscondita (cfr. Col 1,26), et ubi magistralis scientia foris est, affectus introibat amantis.
3 Legebat quandoque in sacris libris, et quod animo semel iniecerat, indelebiliter scribebat in corde (cfr. Rom 2,15). 
4 ’Memoriam pro libris habebat’, quia non frustra semel capiebat auditus quod continua devotione ruminabat affectus. 
5 Hunc discendi legendique modum fructuosum dicebat, non per millenos evagari tractatus. 
6 Verum habebat philosophum, qui desiderio vitae aeternae nihil praeponeret. 
7 Asserebat autem a scientia sui ad scientiam Dei (cfr. Prov 2,5) facile perventurum eum, qui Scripturae intendens, humilis non praesumptuosus inquireret. 
8 Enodabat frequenter verbotenus dubia quaestionum, et imperitus verbis (cfr. 2Cor 11,6) intellectum et virtutem luculenter promebat.