1 Quadam vice cum predicaret populo Interamne in platea ante episcopatum, episcopus eiusdem civitatis, discretus et spiritualis homo, intererat illi predicationi, 
2 unde finita predicatione episcopus surrexit et inter alia verba Dei, que locutus est ad illos, hoc quoque dixit: 
3 “Dominus ab initio, ex quo plantavit et hedificavit Ecclesiam (cfr. Mat 16,18) suam semper illustravit eam sanctis viris, qui verbo et exemplo ipsam excolerent. 
4 Nunc autem, in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) illustravit isto pauperculo et despecto homine et illitterato — demonstrans beatum Franciscum digito cuncto populo — propter quod tenemini inde Dominum diligere et honorare et cavere vobis a peccatis, non enim fecit taliter omni nationi (cfr. Ps 149,20)”. 
5 Finita predicatione, cum descendisset de loco ubi predicaverat, [dominus] episcopus et beatus Franciscus intraverunt ecclesiam episcopatus; 
6 tunc beatus Franciscus inclinavit se coram domino episcopo et procidit ad pedes eius (cfr. Mar 5,22) dicens: 
7 “In veritate dico vobis, domine episcope, quod aliquis homo adhuc non fecit michi tantum honorem in hoc seculo, quantum fecisti michi hodie, quoniam alii homines dicunt: iste est sanctus homo! attribuentes gloriam et sanctitatem creature et non Creatori. 
8 Sed tu separasti pretiosum a vili (cfr. Ier 15,19), tamquam discretus homo”.