1 Post ignem singulariter diligebat aquam, per quam figuratur sancta paenitentia et tribulatio, quibus sordes animae abluuntur; et quia prima ablutio animae fit per aquam baptismi. 2 Unde quando lavabat sibi manus eligebat talem locum ut aqua quae cadebat in terram non conculcaretur pedibus. 3 Super petras etiam cum oporteret eum ambulare, cum magno timore et reverentia ambulabat, amore illius qui dicitur petra; unde quando dicebat illud psalmi: In petra exaltasti me (cfr. Ps 60,3), dicebat ex magna reverentia et devotione: “Subtus pedes petrae exaltasti me”.
4 Fratri etiam qui faciebat et parabat ligna pro igne dicebat ut nunquam totam arborem incideret, sed taliter incideret tales arbores quod semper aliqua pars remaneret integra, amore illius qui salutem nostram in ligno crucis voluit operari.
5 Similiter etiam fratri qui faciebat hortum dicebat ut non totam terram coleret solummodo pro herbis comestibilibus, 6 sed aliquam partem terrae dimitteret, ut produceret herbas virentes quae temporibus suis producerent fratres flores, amore illius qui dicitur floscampi et lilium convallium (cfr. Cant 2,1),
7 Immo dicebat quod frater hortolanus deberet semper facere pulchrum horticellum ex aliqua parte horti, ponens et plantans ibi de omnibus odoriferis herbis et de omnibus herbis quae producunt pulchros flores, 8 ut tempore suo invitarent omnes ad laudem Dei qui illas herbas et illos flores inspicerent. 9 Omnis enim creatura dicit et clamat: “Deus me fecit propter te, homo”.
10 Unde nos qui cum illo fuimus (cfr. 2Pet 1,18) in tantum videbamus ipsum interius et exterius laetari quasi in omnibus creaturis, quod ipsas tangendo vel videndo non in terra sed in caelo ejus spiritus videbatur. 11 Et propter multas consolationes quas habuit et habebat in creaturis, parum ante obitum suum composuit et fecit quasdam Laudes Domini de creaturis suis, 12 ad incitandum corda audientium eas ad laudem Dei, et ut ipse Dominus in creaturis suis ab hominibus laudaretur.