194 
1 Dixit aliquando magnum clericum etiam scientiae quodammodo resignare debere, cum veniret ad Ordinem, ut tali expropriatus possessione, nudum se offerret brachiis Crucifixi. 
2 “Multos”, inquit, “scientia reddit indociles, rigidum quiddam eorum inflecti non sinens humilibus disciplinis. 
3 Quapropter vellem”, ait, “ut vir litteratus hanc mihi primo precem offerret (cfr. Heb 5,7): ‘Ecce, frater, diu in saeculo vixi (cfr. Tit 2,12), nec Deum meum vere cognovi (Cfr. Ioa 1,10). 
4 Oro, concede mihi locum a strepitu mundi semotum, quo recogitem annos meos in (cfr. Is 38,15) dolore, quove dispersiones cordis (cfr. Ps 146,2; Luc 1,51) mei recolligens, animum ad meliora reformem’. 
5 Qualem”, ait, “futurum crederetis, qui sic inciperet? 
6 Profecto leo excatenatus ad omnia robustus exiret, et beatus succus, quem hausisset initio, continuis in eo profectibus cresceret”. 
7 Hic tandem vero ministerio verbi (cfr. Act 6,4) daretur certus, quia illud quo bulliret effunderet”. 
8 Vere pia doctrina! Quid enim tam necessarium redeunti de regione dissimilitudinis, quam longo tempore molitos atque impressos saeculares affectus humilibus exercitiis eliminare atque detergere? 
9 Cito in schola perfectionis perfectionem attingeret, quisquis introiret.